Leviticus 7

ISICH. Delictum aliquando dicit, etc., usque ad oblatio autem renum et pinnulae epatis et femorum sanctimonia est. ORIG. quaest. 5 in Levit. Quidam dicunt esse delictum cum non facimus quod debemus: peccatum vero cum non facimus quod non debemus, sed non ubique hoc observatur. etc. ISICH. Quaecunque fiunt in sacrificio pacificorum, in hoc quoque jubet fieri. . etc. AUG., quaest. 20 in Levit. Peccatum est perpetratio mali, delictum desertio boni. Sicut enim aliud est declinare a malo, aliudque facere bonum, ita et aliud abstinere a bono, et aliud facere malum, et illud delictum hoc peccatum sit. Vel delictum est quod ignoranter, peccatum quod scienter committitur. ORIG., ubi supra. etc. Similiter jubentur adipes arietis, usque ad id est, quod a via peccati peccatorem convertunt. etc. Christum, qui pro nobis propitiatio factus est. In ipso ergo omne sacrificium ministratur, et agitur, et quod ex poenitentia consequitur, ad eum refertur. Ipse enim, ut nos salvaret, venit dicens: Matth. 9.. ISICH. Non bonum scilicet aut ovium, etc., usque ad cujus respectu patientiam habemus in passionibus. . Circumstantiam divitiarum, quas debent offerre vero sacerdoti, qui volunt holocaustum fieri. Sathan circumstantia divitiarum pellem nominavit, dicens: Job 2.. Hanc dedit Job ut pellem, id est patientiam retineret, quae pellis dicitur ex qua fiunt multa utilia. etc. Quia haec theologiae incarnationis proxima sunt, necessario offerentis sacerdotis sunt, id est Christi nati, passi, et qui resurrexit. etc. ORIG. hom. 5 in Levit. Sacrificium jubetur fieri in oleo etc., usque ad alter in sartagine, tertius in craticula. ISICH. Conspersum oleo sacrificium de simila dicit, etc., usque ad filiis Aaron deputavit. . Ad litteram pro gratiarum actione fit oblatio, cum quis de magna tribulatione liberatus gratias agit, sicut Moyses post transitum maris Rubri Exod. 15..Mystice quoque, qui majora crimina non commiserit, Dei misericordiae laudes persolvit, qui se immunem ab horrendis criminibus custodivit. Panem, scilicet tenuem et latum, qui scientiam prophetarum significat. Quantum autem distat inter soliditatem panis et teneritudinem lagani, tantum inter scientiam veteris et Novi Testamenti; panes ergo sparguntur oleo, lagana unguntur, quia majus est lumen et gratia Novi Testamenti quam veteris. etc. Divinam scilicet sapientiam, quae coquitur igne charitatis. Nam Christus Dei sapientia propter nimiam charitatem se tradit morti. . etc. LXX: Rom. 9.. Christo autem ministranti et perficienti sacrificium primitiae offerendae sunt. etc. ORIG., ubi supra. Alius animae cibus est lactis, etc., inquit, Futurum saeculum, ubi erit verus dies qui nocti hujus saeculi succedit, non vult nostram vitam imperfectam relinqui per quam nos oportet salvari: in futuro enim non licebit operari. etc. Omne sacrificium pacificorum, vel salutare spontaneum est, unde inter dona superius positum est. Sed gratiarum actionis vel laudis sacrificium, quamvis species ejus sit, quia rationabile est, voluntarium non dicitur: quia, cum rationales sumus, debitum quodammodo praecipuum Creatori debemus rationabile sacrificium. Quia quidam post hujus vitae finem aliam talem descripserunt, introducentes quoddam saeculum mille annorum in quo Jerusalem aedificatur et templum ejus, et sancta sanctorum restaurabuntur, et sacrificia offerentur. Sed si quis hoc credit, et quodammodo in mente comedit, sperans se eo tempore comedere, quod est impossibile, oblatio ejus non suscipitur, quia polluta, peccatum quoque contrahit, unde ait: etc. etc. ORIG., ubi supra. Duos dies, quibus licet vesci carnibus sacrificii, etc., usque ad non ergo assumam nobis cunctorum scientiam. Futurum saeculum in quo generalis resurrectio, quam Christi resurrectio significavit. Mane facto tertii diei, tunc quod reliquum est igne consumetur: quodcunque enim salutare imperfectum reliquerimus, aut malum fecerimus, tanquam ligna, fenum, aut stipula, igne consumetur: nos autem detrimentum patiemur I Cor. 3.. . etc. ORIG., hom. 5 in Levit. Carnes sanctae divina verba intelliguntur, usque ad et aliena immunditia pollutus est. . Jumenta immunda sunt qui immundis et terrenis actionibus intenti sunt, unde fornicatores dicti sunt. . etc. Idest nec fortis, nec innocentis, nec poenitentis, bona intentio vel desiderium sinistra interpretatione depravandum tanquam per hypocrisim sit factum, ne quis velit meritum alterius exterminare, et quasi comedendo imminuere. AUG., quaest. 21 in Levit. tom. 3. Dixit superius, etc., usque ad sibi elegerunt mortem peccati. Non solum bonorum imitando opera, sed etiam malorum nobis in exemplum trahendo. Legimus enim Herodem natalis sui diem celebrasse, et epulas sanguine foedasse Matth. 14.: tale desiderium in usum habemus ut caveamus, sed econtrario nostri natalis diem quo in paradiso fuimus, cum luctu et afflictione memoremus. Pharisaeus superbiens ait: etc. Luc. 18. Nos econtrario dicamus: qui angelicam ducunt vitam in terris. etc. ORIG. Quasi: nemo scandalizet unum ex his minimis, qui in me credunt, etc. Sanguis comedi prohibetur, quasi, Rom. 11.. Sanguis autem Judaeorum populus recte intelligitur: non enim ex fide neque ex spiritu Abrahae, sed tantum de sanguine ejus descendit. . ORIG. hom. 5 in Levit. Alia littera, etc., usque ad et salutis suae conscius gratias Domino refert. ID., ibid. Sacrificium quod dicitur salutare, etc., usque ad qui portant vasa Domini. etc. HIERON., epist. ad Fabiolam, tom. 1. De victimis salutaribus adipem offerunt sacerdotes, etc., usque ad ut discat contemnere quae se videt in secessum projicere. LXX: Quod exponens adjungit: Vel juxta LXX: Ipsum enim oportet quae ad salutem suam pertinent operari: Ezech. 18.. etc. ISID. Pectus datur sacerdoti, ut cogitationem mundam et doctrinae habeat notitiam. Brachium dextrum, ut bona opera habeat, et ad pugnam contra diabolum armata manu procedat, et quod corde conceperit, operum exemplo perficiat. Datur et de privato maxilla, ut eloquentia polleat: datur et venter, ut luxuriam exstinguat, et gulam contemnat. . AUG. Christi, in sacerdote figurati. Unde solus sacerdos potest sacrificium hoc perficere. Incipere enim bonum nostrum est: perficere et ad finem ducere, divinae gratiae est. unde et brachium Dei nominatur. Unde recte armum vel, juxta LXX: brachium accepit. etc. Christus est, qui verum sanguinem pacificorum et adipem, animas scilicet et desideria salutarium offert, qui est de filiis Aaron sacerdos scilicet singularis et in omnibus praecipuus, cui cedit armus dexter in portionem, id est, omnis actio bona et perfecta. . ISICH. Videntur ergo haec ad unctionem sacerdotum pertinere, etc., usque ad quid autem per praedictam unctionem intellexerit in sequentibus ostendit. . etc. ORIG., hom. 5. Cum proposuerit legislator, etc., usque ad in qua figurarum veritas conservatur. etc. ISICH. Vides differentes conversationes quae Deo conjungunt, honorem scilicet, sapientiae perfectum, qui significatur per holocaustum; vel justitiam mediocrem, quae operatur ea quae sunt ad salutem. Sacrificia enim pacificorum vel per holocaustum vel per oblationem recte esse utilia ad sacerdotalem dignitatem lex intellexit. Unde in die qua legem unctionis mandavit, subdidit ea quae sunt de sacrificiis simulque omnia breviter memoravit. Qui rubus vel tentatio interpretatur: similis est autem rubo tentatio: asperum enim virgultum est et difficile capitur: sic corona bonae vitae in tentationibus et tribulationibus vix habetur. Unde: Jac., 2..
Copyright information for VulgGlossa